monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7

  Divina Opera
    VISIO SEPTIMA.
Search in VISIO SEPTIMA
      I. Visio mystica de lapide marmoreo instar montis in orientali parte aedificii praemonstratae civitatis consistente; de innumera quoque multitudine hominum tam in orientali, quam in australi plaga eiusdem aedificii apparentium; sed et de forma et habitu mirabili duarum imaginum iuxta angulum orientalem constitutarum.
      II. Quia Deus omnipotens, nulla sibi mutabilitate diversus, iusto iudicio superbientes angelos damnaverit, et pia miseratione decepto homini subveniens, multis et miris in Veteri Testamento futurae salutis eius nuntiis praemissis, in Novo demum Testamento per plurima miracula liberationem eius compleverit; et quod prophetia ad instructionem et correctionem divinitus data, nulli nunquam mundi aetati defuerit vel defutura sit.
      III. Verba David ex primo versu Psalmi XLIV, id est, 'Eructavit cor meum verbum bonum' ad idem et ad utramque Christi generationem pertinentia, et quomodo intelligenda sint.
      IV. Quia prior duarum imaginum in orientali fine ostensi aedificii consistentium, tota fere ferino habitu apparens, tempus quod ante diluvium fuit significet, in quo homines sine lege et cognitione veri Dei crudeli et magis bestiali quam humano ritu vivebant.
      V. De fortitudine, crudelitate et impuris moribus hominum ante diluvium, et quomodo arte diaboli praeter paucos a cultu Dei recesserunt.
      VI. Quia Deus iniquitates et crimina hominum aevi illius non sufferens, omne genus humanum et cuncta viventia exceptis his quae arca concluserat aquis diluvii exterminaverit; et de mutatione solis, lunae, siderum et terrae ab eis qualitatibus quas ante diluvium habuerant; et quod in fine mundi tanta terram profunditate ignis consumpturus sit quanta altitudine aquarum infusione penetrata est.
      VII. Quia ex mutatione elementorum vires quoque hominum post diluvium imminutae sint, et de correctione eorum ad tempus terrore eiusdem iudicii perterritorum, et de arcu tunc primum pro foedere vel signum inter Deum et homines posito.
      VIII. Quod altera imago tempus illud quod post diluvium sub lege fuit designet, et varietates diversi habitus eius, distinctiones temporum ab ipso diluvio usque ad adventum Domini, vel finem saeculi, et qualitates morum hominum qui in eis sunt vel futuri sunt significent.
      IX. De significationibus hostiarum et circumcisionis et legis quae per prophetiam in Patribus incarnandum Dei Filium praecesserunt, et de praedicatione prophetarum, et quod homo salvari non posset nisi Verbum caro fieret, et de suggestionibus diaboli, quibus homines illudendo decipit, et de modis subventionum quibus semper Deus resistit.
      X. De innumerabili multitudine fidelium diversis modis in hac vita tam in exercitiis quam in mortificatione vitiorum pro honore Dei et sua salute viriliter obcertantium et diversa pro meritis praemia munere Dei percipientium.
      XI. Verba David ex psalmo LXII ad idem pertinentia, et quo sensu accipi debeant.
      XII. Quia per Verbum sine initio ex Patre ortum omnia creata, et per idem Verbum in Virgine carnem factum, homo redemptus sit.
      XIII. Verba David ex psalmo CIII ad hoc ipsum spectantia, et quomodo intelligenda sint.
      XIV. Quia Filius Dei in his quae per carnem gessit vel pertulit, universa quae et ante legem et in lege de ipso vel typicis factis significata, vel mysticis verbis praenuntiata sunt, compleverit; et quod post ascensionem suam instar duodecim ventorum seu duodecim signorum coeli, misso Spiritu duodecim apostolos roborans, et per praedicationem eorum mundum illustrans omnia in melius convertit.
      XV. Verba Christi in Evangelio de potestate a Patre sibi tradita loquentis et quomodo intelligenda sint.
      XVI. Quia prophetarum verba ante Incarnationem Domini obscura et ignota intelligi non poterant; sed Christus secundum ea vivens in mundo, et haec adimplens intelligibilia reddiderit, et quod per aquam baptismi et originale et actualia peccata in fide Trinitatis abluantur.
      XVII. Verba David ex psalmo CIII, et de his qui in baptismo per infidelitatem remissionem delictorum non percipiunt, et de his qui in eo per fidem mundantur.